monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32 > Iudith > 6 > 11 > csg51.14 > sectio 35 > sectio 5 > sectio 17 > bsbClm14056.39 > sectio 91 > sectio 104 > sectio 82 > sectio 121 > sectio 66 > sectio 102 > sectio 13 > sectio 22 > 6 > sectio 20 > sectio 111 > sectio 101 > sectio 89 > sectio 23 > 5 > 36 > sectio 2 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 11. <<<     >>> 13.

12.

1 Quam speciosa, inquit, habitacula tua, o Hebraeorum militia! Tabernacula tua sicut nemora obumbrantia, sicut paradisus super fluvium, et sicut cedrus secus aquas (Num. XXIV, 5, 6).
2 Exiet homo ex Iacob et obtinebit multas gentes, et attolletur regnum eius in altum: in terris quoque extendet principatum suum in Aegyptum.
3 Qui benedicent eum, benedicentur: et qui maledixerint ei, maledicti erunt (Ibid., 9).
4 Quem igitur nisi Christi populum significat? Eum benedicit Deus, in cuius medullas Verbum Dei descendit usque ad divisionem animae, artuum quoque et medullarum (Hebr. IV, 12): in quo habuisset Balaam gratiam Domini, si id ex sententia et affectus sui proposito fecisset.
5 Sed quia revincitur mala mens consiliis suis, et occulta animi produntur exitu; ideo sequentibus insidiis animus eius aperitur.